I Regum 18

1Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: " Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae ". 2Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. 3Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae. Abdias autem timebat Dominum valde; 4nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua. 5Dixit ergo Achab ad Abdiam: " Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus ". 6Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. 7Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: " Num tu es, domine mi, Elias? ". 8Cui ille respondit: " Ego. Vade, dic domino tuo: "Adest Elias" ". 9Et ille: " Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? 10Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: "Non est hic", adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. 11Et nunc dicis mihi: "Vade et dic domino tuo: Adest Elias". 12Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. 13Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua? 14Et nunc tu dicis: "Vade et dic domino tuo: Adest Elias", ut interficiat me ". 15Dixit Elias: " Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei ". 16Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliae 17et, cum vidisset eum, ait: " Tune es, qui conturbas Israel? ". 18Et ille ait: " Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. 19Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel ". 20Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. 21Accedens autem Elias ad omnem populum ait: " Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ". Et non respondit ei populus verbum. 22Et ait rursus Elias ad populum: " Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. 23Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. 24Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ". Respondens omnis populus ait: " Optima propositio ". 25Dixit ergo Elias prophetis Baal: " Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ". 26Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: " Baal, exaudi nos! ". Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. 27Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: " Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ". 28Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. 29Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, 30dixit Elias omni populo: " Venite ad me ". Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; 31et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: " Israel erit nomen tuum ". 32Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris 33et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna 34et ait: " Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ". Rursumque dixit: " Etiam secundo hoc facite ". Qui cum fecissent et secundo, ait: " Etiam tertio idipsum facite ". Feceruntque et tertio, 35et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est. 36Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: " Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. 37Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ". 38Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. 39Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: " Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ". 40Dixitque Elias ad eos: " Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis! ". Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. 41Et ait Elias ad Achab: " Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est ". 42Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua 43et dixit ad puerum suum: " Ascende et prospice contra mare ". Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: " Non est quidquam ". Et rursum ait illi: " Revertere septem vicibus ". 44In septima autem vice dixit: " Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari ". Et ait: " Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! ". 45Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. 46Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel.

will be added

X\