I Regum 17

1Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: " Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ". 2Et factum est verbum Domini ad eum dicens: 3" Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem, 4et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi ". 5Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem. 6Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. 7Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram. 8Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: 9" Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ". 10Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: " Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ". 11Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: " Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ". 12Quae respondit: " Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ". 13Ad quam Elias ait: " Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. 14Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: "Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae" ". 15Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et domus eius per dies. 16Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. 17Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. 18Dixit ergo ad Eliam: " Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ". 19Et ait ad eam: " Da mihi filium tuum ". Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; 20clamavitque ad Dominum et dixit: " Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ". 21Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: " Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ". 22Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. 23Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: " En vivit filius tuus ". 24Dixitque mulier ad Eliam: " Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ".

will be added

X\