I Regum 11

1Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas, 2de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: " Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ". His itaque copulatus est Salomon amore; 3fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius. 4Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, 5sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum. 6Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. 7Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; 8atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant et immolabant diis suis. 9Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis 10et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quae mandavit ei Dominus. 11Dixit itaque Dominus Salomoni: " Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. 12Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. 13Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi ". 14Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. 15Cum enim vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea 16— sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — 17fugit Adad ipse et viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum; erat autem Adad puer parvulus. 18Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. 19Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. 20Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. 21Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: " Dimitte me, ut vadam in terram meam ". 22Dixitque ei pharao: " Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? ". At ille respondit: " Nulla; sed obsecro, ut dimittas me ". 23Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. 24Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco. 25Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. 26Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. 27Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. 28Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. 29Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro. 30Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes 31et ait ad Ieroboam: " Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. 32Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel; 33eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. 34Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. 35Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; 36filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. 37Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. 38Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel 39et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus ". 40Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. 41Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis; 42dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. 43Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.

will be added

X\