IIoannis 2

1Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; 2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. 3Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. 4Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; 5qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. 6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. 9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; 11qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. 12Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. 13Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. 14Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. 15Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; 16quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. 17Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. 18Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. 19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. 20Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. 21Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. 23Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. 25Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. 26Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. 27Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. 28Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. 29Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.

will be added

X\