I Corinthios 8

1De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. 2Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; 3si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. 5Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, 6nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. 7Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. 8Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. 9Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? 11Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! 12Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

will be added

X\