I Corinthios 7

1De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere; 2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. 4Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. 5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; 9quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. 10His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere 11— quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. 12Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; 13et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. 14Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. 15Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. 16Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? 17Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. 18Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur! 19Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. 20Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere! 22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! 23Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. 24Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. 25De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem. 28Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco. 29Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, 30et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, 31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. 32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino; 33qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, 34et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 35Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione. 36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. 37Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet; 38igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. 39Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino. 40Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.

will be added

X\