I Corinthios 4

1Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. 2Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. 3Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; 4nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! 5Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. 6Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “ Ne supra quae scripta sunt ”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. 7Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 8Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. 9Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. 10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. 11Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, 13blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc. 14Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; 15nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. 16Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote! 17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. 18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; 19veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; 20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. 21Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?

will be added

X\