I Corinthios 3

1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. 2Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, 3adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 4Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis? 5Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 6Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; 7itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. 8Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. 9Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. 10Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; 11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. 12Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, 13uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. 14Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; 15si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 18Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. 19Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”; 20et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”. 21Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, 22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, 23vos autem Christi, Christus autem Dei.

will be added

X\