I Corinthios 15

1Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! 3Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. 9Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; 10gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. 12Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 13Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! 14Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; 15invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. 16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; 17quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. 18Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. 19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 21Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: 22sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; 24deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. 25Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26Novissima autem inimica destruetur mors; 27omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. 28Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? 30Ut quid et nos periclitamur omni hora? 31Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! 32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. 33Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”. 34Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. 35Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”. 36Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; 37et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. 38Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. 39Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. 40Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. 42Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; 43seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; 44seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. 45Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. 46Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. 47Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. 48Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; 49et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. 50Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 51Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. 53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. 54Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria. 55Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”. 56Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. 57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. 58Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

will be added

X\