I Corinthios 12

1De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. 2Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. 3Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto. 4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; 5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; 6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. 7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, 9alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, 10alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; 11haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; 13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. 14Nam et corpus non est unum membrum sed multa. 15Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore; 16et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore. 17Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? 18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. 19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”. 22Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; 23et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, 24honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. 28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. 29Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? 30Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? 31Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

will be added

X\