I Corinthios 11

1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. 3Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. 4Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; 5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. 7Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; 9etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; 12nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. 13In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? 14Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; 15mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. 16Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. 17Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. 18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. 19Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; 21unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! 23Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem 24et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”; 25similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”. 26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. 27Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; 29qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. 30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. 31Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; 32dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur 33Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

will be added

X\