IParalipomenon 24

1Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. 2Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar. 3Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. 7Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae, 8tertia Harim, quarta Seorim, 9quinta Melchia, sexta Miamin, 10septima Accos, octava Abia, 11nona Iesua, decima Sechenia, 12undecima Eliasib, duodecima Iacim, 13tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab, 14quinta decima Belga, sexta decima Emmer, 15septima decima Hezir, octava decima Aphses, 16nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel, 17vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul, 18vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau. 19Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. 20Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia. 21De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias. 22De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath. 23De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 24Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir; 25frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias. 26Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani. 27Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. 28Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. 29Filius vero Cis Ierameel; 30filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas. 31Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.

will be added

X\