IParalipomenon 21

1Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel. 2Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: " Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam ". 3Responditque Ioab: " Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ". 4Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem. 5Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; 6nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium. 7Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel. 8Dixitque David ad Deum: " Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ". 9Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens: 10" Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi ". 11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: " Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: 12aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ". 13Et dixit David ad Gad: " Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum ". 14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. 15Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: " Sufficit, iam cesset manus tua ". Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. 16Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. 17Dixitque David ad Deum: " Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ". 18Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. 19Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini. 20Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum. 21Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram. 22Dixitque ei David: " Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo ". 23Dixit autem Ornan ad David: " Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo ". 24Dixitque ei rex David: " Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ". 25Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos 26et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti, 27praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. 28In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. 29Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; 30et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.

will be added

X\