IParalipomenon 17

1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: " Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ". 2Et ait Nathan ad David: " Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ". 3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: 4" Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; 5neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. 6Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 7Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; 8et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. 9Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio 10et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. 11Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius. 12Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. 13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. 14Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ". 15Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 16Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: " Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 17Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. 18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum? 19Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. 20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris. 21Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? 22Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. 23Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es. 24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: "Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te". 25Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia 27et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ".

will be added

X\