IParalipomenon 16

1Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. 4Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: 5Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret, 6Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. 7In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: 8" Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. 9Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius. 10Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 11Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. 12Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius, 13semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. 14Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 15Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes, 16pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. 17Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum 18dicens: "Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae", 19cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea. 20Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum; 21non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: 22"Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari". 23Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. 24Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. 25Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; 26omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. 27Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius. 28Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; 29date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. 30Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. 31Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: "Dominus regnat!". 32Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis sunt. 33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. 34Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. 35Et dicite: "Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. 36Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum" ". Et dixit omnis populus: " Amen! " et " Laus Domino! ". 37Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores. 39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. 41Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: " Quoniam in aeternum misericordia eius ". 42Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.

will be added

X\