IParalipomenon 12

1Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fu geret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores 2tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin: 3princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites; 4Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta, 5Ieremias et Iahaziel et Iohanan et Iozabad Gederothites, 6Eluzai et Ierimoth et Baalia et Samaria et Saphatia Haruphites, 7Elcana et Iesia et Azareel et Ioezer et Iesbaam Coritae, 8Ioela quoque et Zabadia filii Ieroham de Gedor. 9Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus: 10Ezer princeps, Abdias secundus, Eliab tertius, 11Masmana quartus, Ieremias quintus, 12Etthei sextus, Eliel septimus, 13Iohanan octavus, Elzebad nonus, 14Ieremias decimus, Machbanai undecimus. 15Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille. 16Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. 17Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. 18Egressusque est David obviam eis et ait: " Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet ". 19Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: " Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus ". Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. 20Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: " Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul ". 21Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: 22hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. 23Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. 24Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. 25Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium. 26De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. 27De filiis Levi quattuor milia sescenti; 28Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti; 29Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. 30De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. 31Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis. 32Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. 33De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. 34Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici. 35Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia. 36De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti. 37Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia. 38Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia. 39Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. 40Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui. 41Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel.

will be added

X\