IParalipomenon 1

1Adam, Seth, Enos, 2Cainan, Malaleel, Iared, 3Henoch, Ma thusala, Lamech, 4Noe, Sem, Cham et Iapheth. 5Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. 7Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim. 8Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. 9Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. 10Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. 11Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, 12Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. 13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, 14Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum 15Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, 16Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum. 17Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 18Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. 19Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. 20Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, 21Adoram quoque et Uzal et Decla, 22Ebal etiam et Abimael et Saba necnon 23et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan. 24Sem, Arphaxad, Sala, 25Heber, Phaleg, Reu, 26Seruch, Nachor, Thare, 27Abram: iste est Abraham. 28Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. 29Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, 30Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, 31Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis. 32Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. 33Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. 34Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. 35Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. 36Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. 37Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. 40Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. 41Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. 42Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran. 43Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. 44Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 45Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. 47Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. 49Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. 50Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. 51Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.

will be added

X\